ROTELIA

ROTELIA
ROTELIA
German. Roteln, arx Germaniae in Marchia Durlacensi; nuperô bellô penitus destructa: Hanc, sive donô, sive testamentô Leopoldi, ultimi eius Dynastae, Henricus Hochbergius Marchio, accepit A. C. 1315. vel 1320. obitu Philippi in Badenses translatam. Nata tamen de ea Badensibus, adversus Duces Longavillanos, hac de causa contentio, quod Ioanna Philippi filia A. C. 1504. post mortem Patris Ludovico Duci Longavillano nupta, hereditatis iure terram istam mariti domui intulisse videbatur, quam iam Rodolphus Philippi parens filii e primo matrimonio liberis, veluti praecipui quôdam iure, addixiert. Cuius litis molestias redemêre Badenes, exsolutis 250. sive, ut alii 225. aureorum milibus. Ita securior atque sola his possessio mansit; quamquam titulô Marchionum Rotelensium ne nunc quidem Longavillani abstineant. Vide Tob. Pfannerum, de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 9. p. 282. et 289.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Blue Virgin Isles — Infobox Album Name = Blue Virgin Isles Type = studio Artist = Ted Gärdestad Released = 1978/1979 Recorded = 1978/1979 Genre = Pop Music Length = Label = Epic Records/Polar Producer = Eirik W. Wangberg Reviews = Allmusic… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”